monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio > sectio 32 > sectio > bnfNAL1585.71 > csg48.244 > bavPal.lat.311.382 > sectio 20 > sectio 36 > sectio 21 > uwbM.p.th.q.1a.227 > 'Goliath' in ' 87' > sectio 58 > uwbM.p.th.f.68.190 > sectio 4 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 14
Tenore illo qui in voracitate rapinae positus est in parte nigredinis, multas iniquitates protendente, ita tamen quod ex ipsa hi in multo candore iustitiae procedunt qui terrentibus miraculis filio perditionis ut ipsi resistant occurrent, quemadmodum servus meus Iob de iusto viro iustitiam facientem ostendit dicens: Innocens contra hypocritam suscitabitur, et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem . Hoc tale est: Qui innocens est sanguinei operis, id est homicidii et fornicationis et similium malorum operum velut ardens scintilla contra illum excitatur, qui semper in operibus suis mentitur. Quomodo? Quia ille mel nominat; sed venenum devorat et amicum vocat, quem sicut inimicum suffocat. Videlicet cum dulcia verba sonant; sed intra se malitiam habent, et cum amico blande loquitur, sed illum in insidiis occidere nititur.